viernes, 20 de noviembre de 2009

SYMBOLUM APOSTOLORUM

.
.
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cæli et terræ. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam æternam. Amen.
.

domingo, 1 de noviembre de 2009

ACTUS FIDEI - ACTUS SPEI - ACTUS CARITATIS

.
Actus Fidei
.
Deus meus, firmiter credo Te esse unum Deum in tribus distinctis Personis, Patre, Filio et Spiritu Sancto; et Filium propter nostram salutem incarnatum, passum et mortuum esse, resurrexisse a mortuis, et unicuique pro meritis retribuere aut praemium in Paradiso aut poenam in Inferno. Hæc ceteraque omnia quæ credit et docet catholica Ecclesia, credo quia Tu ea revelasti, qui nec ipse falli nec nos fallere potes.
.
Domine Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quæ sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia revelasti, qui es æterna veritas et sapientia quæ nec fallere nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo. Amen.
.
Actus Spei
.
Deus meus, cum sis omnipotens, infinite misericors et fidelis, spero Te mihi daturum, ob merita Iesu Christi, vitam æternam et gratias necessarias ad eam consequendam, quam Tu promisisti iis qui bona opera facient, quemadmodum, Te adiuvante, facere constituo. Amen.
.
Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc vitam æternam felicitatem me esse consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo. Amen.
.
Actus Caritatis
.
Deus meus, ex toto corde amo Te super omnia, quia es infinite bonus et infinite amabilis; et ob amorem Tui proximum meum diligo sicut meipsum, eique, si quid in me offendit, ignosco.
.
Domine Deus, amo te super omnia et proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac caritate vivere et mori statuo. Amen.
.